NAUCRARI

NAUCRARI
NAUCRARI
Graece Ναυκράροι, vel ut alii, Nauclari, Ναυκλάροι, Athenis a Solone, vel etiam ante in stituti, ut Aristoteles testatur de Rep. Athen. eandem potestatem habuêre, quam postea Demarchi, quos Clisthenes instituit. harpocration in Lexico, School. Aristophanis in Nub. ad haeo verba Act. 1. sc. 1. Δάκνει με Δήμαρχός τις, Herodot. in Terpsichore etc. Hesych. Ναυκλάροι δήμαρχοι ὑπηρέται τίνες δὲ ἀφ᾿ ἑκάςτης φυλῆς δώδεκα, ὁίτινες ἀφ᾿ ἑκάςτης χώρας τὰς εἰς φορὰς ἐξέλεγον. Ναυκλαρία igitur, vel ut Petitus legit, Ναυκαρία teste Polluce l. 8. erat duodecima pars Tribus, sic ut uniuscuiusque Tribus duodecim essent Ναυκαρίαι, quarum singulae Navem unam instruebant, undeiis nomen. Erant autem in qualibet Ναυκαρίᾳ seu Classe sedeni viri, tot enim Legislator iussit τριηραρχεῖν. Auctus tandem numerus est: Tribus enim unaquaeque praebebat 120. viros, sicque cum decem essent Tribus, universae praebebant mille ducentos. Hi centum viginti viri cuiusque Tribus in duas distribuebantur συμμορίας, quarum singulae sexaginta virorum erant: Fuêre autem ex citissimis, nec alii huic muneri, utpote admodum sumptuoso, obeundo adhibebantur, ut e Demosihene pater. Census hatum Classium est a Nausinico Archonte, cuius Praetura incidit in an. 3. Olymp. 100. atque in eas, ut modo dictum, distribuebantur inter ascitos cives, qui opibus possent plurimum. Postea auctore Demosthene, quinque Classes eligebantur, quibus 300. ditissimorum numerus constaret. qui quotannis munere fungerentur. Sed Trierarchiarum ratio subinde mutavit: Aliquando enim duo fuêre, qui navem instruerent, aliquando decem. Donec intra spatium, quod est ab an. 4. Olymp. 103. cum bini erant Trierarchi, ad an. 3. Olymp. 106. sepositi sunt ad obeundum Trierarchiae munus mille ducenti e ditloribus: quibus distributis in 20. Συμμορίας, quatum quaelibet erat virorum 60. ex his 60. Trierarchi unam navem instruebant sedeni suô annô. De quibus lex: Τοὺς τριηράρχους καλεῖςθαι ἐπὶ τὴν τριήρη συνεκκαίδεκα ἐκ τῶ εν τοῖς λόχοις συντελειῶν ἀπὸ ἔικοσι καὶ πέντε ἐτῶν εἰς τετταράκοντα ἐπὶ ἶσον τῇ χορηγίᾳ χρώμενον. Trierarchi sedem ad mstruendam unam triremem seponuntor, e manipularium contributionibus, munusque obeunto ab anno 25. aetatis usque ad quadragesimum, sumptusque ex aequo faciunto, etc. Plura vide apud Samuelem Petitum Commentar. in Leges Atticas l. 3. tit. 4. ut et infra, in voce Trierarchi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”